Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.13.1 | Cic. Fam. 3.13.2 (English) | >>Cic. Fam. 3.13.2 |
3.13.1
insignia enim virtutis multi etiam sine virtute adsecuti sunt , talium virorum tanta studia adsequi sola virtus potest . itaque mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam , qua nihil est uberius , praesertim in iis studiis , quibus uterque nostrum devinctus est . nam tibi me profiteor et in re publica socium , de qua idem sentimus , et in cotidiana vita coniunctum , quam his artibus studiisque colimus . vellem ita fortuna tulisset , ut , quanti ego omnis tuos facio , tanti tu meos facere posses , quod tamen ipsum nescio qua permotus animi divinatione non despero . sed hoc nihil ad te ; nostrum est onus . illud velim sic habeas , quod intelleges hac re novata additum potius aliquid ad meum erga te studium , quo nihil videbatur addi posse , quam quicquam esse detractum Cum haec scribebam , censorem iam te esse sperabam . eo brevior est epistula et ut adversus magistrum morum modestior .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.13.1 | Cic. Fam. 3.13.2 (English) | >>Cic. Fam. 3.13.2 |